라틴어 문장 검색

sed ex coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et insociabilem credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장6)
ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
accesserat repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et Caesarem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장8)
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장1)
Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장1)
qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:2)
Marsus dicebat et Hernicus olim Vestinusque senex;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV63)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
Descendit in Academiam Carneades, nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:3)
Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:1)
Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae *φωσφόροσ Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem *̔́εσπεροσ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:3)
Quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:3)
est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION